Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 386


ex nobili genere ortos toto tempore vitae suae non agere
aliquod iustum bellum, ut ex eo possent acquirere aliquos
ancillantes et servos: ne ergo tales omnino priventur ministris,
ad supplendum indigentiam domesticam oportuit
esse aliquos ministros conductos servientes intuitu mercedis,
et aliquos dilectivos virtuosos ministrantes ex amore
boni. ad hos autem ministros quos virtus et amor boni
inclinat ad serviendum, decet principantes se habere
quasi ad filios, et decet eos regere non regimine servili,
sed magis quasi paternali et regali. Possumus autem duplici
via ostendere, tales ministros (si quos esse contingat)
magis honorandos, et praemiandos, quam caeteros.
Prima via sumitur ex dignitate ipsorum ministrantium.
Secunda ex unitate et propinquitate, quam habent ad principantem.
Prima via sic patet. nam dignioribus semper
sunt ampliora beneficia tribuenda: cum ergo virtuosus
serviens ex amore honesti, et ex dilectione boni, dignior
sit mercenario, qui principaliter servit ex conducto et ex
mercede, et dignior sit serviente non amore honesti sed
quia est superatus in bello, et omnino sit melior Barbaro
qui ministrat, eoquod nesciat seipsum dirigere et deficiat
a rationis usu: ex ipsa dignitate ministrantium pater huiusmodi
ministros a principante esse magis honorandos
et praemiandos. Secunda via ad ostendendum hoc idem,
sumitur ex unitate et propinquitate, quam habent huiusmodi
ministri ad principantem. Dignum est enim ut partes
propinquiores fonti plus profundantur aqua: quare si
omnis amor quandam virtutem unitivam et coniunctivam
habere dicitur, ut vult Dionysius 4. de Divinis nominibus
ministrantes principi non ex mercede principaliter,
sed ex amore, magis secundum voluntatem coniuncti
sunt ei, quam alii. quare dignum est ipsos plus de influentia
recipere, et amplius honorari, et praemiari a principante.

Torna all'inizio