Zacharias papa: Epistolae

Pag 336


REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI BONIFATIO COEPISCOPO
ZACHARIAS SERVUS SERVORUM DEI.
Virgilius et Sedonius, religiosi viri apud Baioariorum provinciam degentes,
suis nos litteris usi sunt, per quas intimaverunt, quod tua reverenda fraternitas eis
iniungeret, christianos denuo baptizare. Quod audientes, nimis sumus conturbati et
in admirationem quandam incidimus; si habetur, ut dictum est. Retulerunt quippe,
quod fuerit in eadem provincia sacerdos, qui Latinam linguam penitus ignorabat et,
dum baptizaret, nesciens Latini eloquii, infringens linguam diceret: Baptizo te in
nomine patria et filia et spiritus sancti. Ac per hoc tua reverenda fraternitas consideravit
rebaptizare. Sed, sanctissime frater, si ille qui baptizavit, non errorem introducens
aut heresim, sed, pro sola ignorantia Romane locutionis infringendo linguam,
ut supra fati sumus, baptizans dixisset, non possumus consentire, ut denuo baptizentur;
quia, quod tua bene conpertum habet sancta fraternitas, quicumque baptizatus fuerit
ab hereticis in nomine patris et filii et spiritus sancti, nullo modo rebaptizari debeatur,
sed per sola manus inpositione purgari debeatur. Nam, sanctissime frater,
si ita est ut nobis relatum est, non amplius a te illis predicetur huiusmodi, sed, ut
sancti patres docent et predicant, tua sanctitas studeat conservare.
Deus te incolomem custodiat, reverentissime frater.
Data Kalendis Iulii, imperante domno piissimo augusto Constantino a Deo coronato
magno imperatore anno XXVI, post consulatum eius anno IIII, indictione XIIII.

Torna all'inizio