QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de passionibus quas assumpsit ex parte animae; et circa hoc
quaeruntur tria: 1. Si anima Christi fuerit passibilis, et cuius proprie sit pati;
2. De passionibus animalibus quae consequuntur ex interiori apprehensione, ut
tristitia, et huiusmodi; 3. De passionibus quae sunt secundum sensum corporalem,
sicut est dolor.
ARTICULUS 1
Utrum corpus pati possit
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod omne corpus possit pati. Omne enim quod movetur, patitur:
quia motus in eo quod movetur est passio, ut dicitur in 3 Phys.. Sed
omne corpus movetur. Ergo omne corpus patitur.
2. Praeterea, omne quod recipit, patitur, cum pati dicatur a «patim», quod est
recipere. Sed corpora caelestia aliquid recipiunt, scilicet illuminationem. Ergo
patiuntur: ergo et alia multo magis quae sunt sub eis.
3. Praeterea, omne quod est potentius, natum est agere in minus potens. Sed
omni corpore est aliquid potentius, et omni substantia creata. Ergo omnis creaturae
est pati.
SED CONTRA, omne passibile est corruptibile, quia passio magis facta abiicit a
substantia, ut dicitur Topic., lib. 6. Sed non omne corpus est corruptibile.
Ergo non omne corpus est passibile.
Praeterea, sicut dicitur in 1 de Generatione, omne agens est contrarium
patienti. Sed non omne corpus habet contrarium. Ergo non etiam omne patitur.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. Quaeritur, utrum anima sit passibilis; et videtur quod non. Sicut
etiam formae est agere, ita materiae est pati. Sed anima non est composita ex
materia, ut in 1 lib., distinct. 8, qu. 5, art. 2, dictum est. Ergo non potest pati.
2. Si dicatur, quod patitur per accidens ad passionem corporis; contra.
Passionis terminus est corruptio. Sed anima non corrumpitur corrupto corpore.
Ergo etiam non patitur corpore patiente.
3. Praeterea, ex hoc anima movetur per accidens localiter ad motum corporis,
quia est in loco corporis per accidens. Sed nullo modo habet qualitatem corpoream,
neque per se neque per accidens. Ergo nullo modo alteratur, corpore per
accidens alterato. Sed passio proprie dicitur in motu alterationis, ut dicitur.
Ergo anima non patitur per accidens passo corpore.
|
|