Et ita videtur, quod nomen non significat
materiam de significato gramatico.
Nec formam, probatio: Quia hoc
quod dico materia nomen est. Sed hoc
nomen materia non significat formam.
Ergo forma non est de modo significandi
essentiali generali nominis. Item nec significat
compositum, quia quoddam nomen
est quod significat simpliciter substantiam,
sine aliqua compositione, sicut
Deus . Ergo nomen de significato gramatico
non significat materiam, nec formam,
nec compositum. Videtur < ergo > quod
non significet substantiam.
< 1-1-2, Item modus significandi essentialis
generalis debet competere omni nomini.
Sed significare substantiam non
competit omni nomini, quia hoc nomen
qualis substantiam non significat. Ergo
etc. Quod non significat substantiam
[non sig] hoc apparet, quia illud idem significat
interrogativum in generali quod
sibi respondetur in speciali. Sed
ad interrogationem qualiter respondetur
qualitas. Ergo hoc nomen qualis qualitatem
significat et non substantiam. Hoc
autem vult Aristoteles in Predicamentis :
albus solam qualitatem significat, ergo
non substantiam.
|
|