Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 163


in mundo qui non possit blanda lingua conuerti ad sui voluntatem.
Corda enim decipiuntur verbis dolosis et trahuntur
funibus falsitatis, quemadmodum mulier illa que decepit
suum virum dolo verborum suorum. Dixit D[imna]: Quomodo
fuit? Ait K[elila]:
Parabola . Fuit quidam qui habebat pulchram mulierem;
erat tamen meretrix. Quadam vero die, cum vir suus egrotaret,
dixit ei vt iret ad apotecam et emeret sibi de rebus quas
medicus consuleret. Et exurgens mulier iuit ad apotecarium,
qui erat amasius suus, ut sibi daret illas res; et introducta
in apoteca, stetit cum amasio suo. Et precepit apotecarius seruo
suo quod daret sibi omnia que volebat. Seruus vero, cum
esset stultus, accepit manutergium, et inuoluit in eo puluerem
de terra et ligauit et dedit mulieri, dicens ei: Ecce omnia
sunt ibi. Et abiens mulier ad domum suam assignauit manutergium
suo viro, et intrauit domum aliam vt apportaret
vas, vbi reponeret res illas. Et soluens vir manutergium inuenit
puluerem, et clamauit ad eam, dicens: Quid est hoc?
Iuisti pro medicinis et apportasti puluerem? Et illa audiens
reliquit que in manu tenebat, et accipiens cribellum exinit ad
virum suum et ait ei: Nescis quid accidit mihi in via cum
irem? Ecce equus currens impulsit me, et corrui in terram.
Itaque cecidit mihi de manu mea argentum et non potens
inuenire illud, congregaui puluerem de loco illo, inuolui in
manutergio, donec educerem illum per cribellum, forsitan
inueniam ipsum. Et audiens vir credidit ei, et dixit: Accipe
plus de argento, et vade et eme mihi.
Nunc autem induxi tibi hanc parabolam vt scias quoniam
nullus, cui, si dicantur talia verba, dolosa sicut ea que dixisti,
non crederet vtique, et deciperet[ur] cor eius; sicut (quam)
leo deceptus est verbis tuis et credidit tibi. Scias autem
quod aque fluminum bone sunt antequam permisceantur et

Torna all'inizio