| Ad tertium dicendum, quod conformitas voluntatis humanae ad divinam, non
 est simpliciter in volendo quod Deus vult, sed in volendo eodem modo, idest ex
 caritate, sicut Deus vult, vel ad eumdem finem; vel in volendo id quod Deus
 vult nos velle; et hoc modo Iudaei voluntatem suam divinae non conformaverunt:
 quia Christum ex nequitia occiderunt ad impediendam salutem, quam ex
 eius praedicatione sequi videbant.
 Ad quartum dicendum, quod facere aliquod malum propter bonum finem consequendum,
 est mali consiliatoris; sed uti malitia aliorum, quam ipse non facit,
 ad bonum finem, hoc est summae sapientiae.
 Solutio II
 Ad secundam quaestionem dicendum, quod iudicium absolutum est de re, quando
 consideratur ipsa secundum quod est actu in rerum natura existens; et hoc
 est quando consideratur cum omnibus circumstantiis quae sunt in ipsa. Sed
 quando consideratur res secundum aliquid quod in re est sine consideratione
 aliorum; illud iudicium non est de re simpliciter, sed secundum quid.
 Si igitur consideretur passio secundum quod est in patiente cum omnibus quae
 circumstant, scilicet caritate Christi, et efficacia ipsius, sic est dicenda simpliciter
 bona. Si autem consideretur secundum quod est passio tantum, scilicet
 inquantum adimit vitam, nihil aliud considerando; sic est malum in genere mali
 naturae; unde dicenda est bona simpliciter, et mala secundum quid.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod passio Christi, inquantum est corruptionis
 inductiva, sic est mala; et hoc est considerare ipsam secundum quid: sed
 inquantum est passio volita, et ad humanam salutem ordinata, sic est optima.
 Ad secundum dicendum, quod iniuste illata est ex parte occidentium: sed ex
 parte ipsius patientis ex iustissima voluntate procedit.
 Ad tertium dicendum, quod opus operans Iudaeorum est malum simpliciter; sed
 passio, quae est opus operatum, est quidem simpliciter bona, secundum quod
 est in patiente; quamvis possit dici mala secundum quid secundum quod est in
 actione illorum sicut in causa, et secundum quod est corruptiva naturae; et ita
 non est ponere contraria circa idem.
 | 
 |