Guido magister (opera dubbia): Incipit ars dictandi (Introducendis in artem dictandi)

Pag 231


Impersonalia verba ubique competant ponantur predicta tamen de personalibus regula conservata.
III, 6: Quomodo adverbia ponenda sunt Adverbia, vero que modificant verba, semper iuxta verba ponenda sunt, ut sic parum distanter a verbis eo quod tocius significationis adverborum vis videatur pertinere ad verbum. Sic iuxta verbum: probitatem vestram, iudex metuende, humiliter deprecor; vel parum longe ut: humiliter probitatem vestram deprecor. Dictum est quod nulla dictio bisillaba vel monosillaba debet in fine poni, et coram tamen docet Tullius adponi possunt, vel quedam consonantia in eis denotetur que conservata in aliis verbis auditorum animos condelectat et mulceat. Conservatur in bisillabis ut in hoc exemplo: ut leo leuncillum omni cura diligentissime fovet et nutricat, sic vos mihi benefacere pia paterniatas cogit; in trisillabis sic: Omnipotentem Dominum karissimum socii suppliciter exoremus ut castitatis nobis virtutem tribuat et sui muneris magni gratiam parvitate nostre concedat.
In trisillabis servatur sic: Humillimas creatori nostro, karissimi socii, preces porrigamus ut hodie brachium nostrum forte ad comprimendos hostes efficiat, et mentem nostram sue fidei zelo quam mucrone gladis incidentis exacuat.
III, 7: De prepositionibus De prepositionibus nichil est aliud servandum nisi quod quando prepositio preponitur duabus dictionibus diversis ad regimen casus, inter utramque debet dictio poni, ut: aures ad vestras, amore pro tuo, pietate pro vestra.
III, 8: ?De interietione? Interietiones raro nobis occurrent, sed si umquam sunt oportune ubique per epistulam convenienter poni possunt, ut: Ohe Pape.
III, 9: De coniunctionibus Coniunctionum alie sunt propositive, alie sunt subpositive, alie vero omnes sunt communes.
III, 9a: ?De prepositivis? Praepositive sunt ille que connumerantur a Prisciano; prepositivi esse ordinis, ut sunt iste: aut, ac ast et cetera. Preterea has, quas Priscianus enumerat, sunt et alie prepositivae que sunt numero novem: sunt enim iste quam, quia, quamquidem, quapropter, quamobrem, quare, nam, enim et dum, que semper debent preponi.
III, 10b: De subpositivis Subpositive autem coniunctiones sunt numero undecim: ergo, igitur, itaque, quidem, equidem, quippe, tamen, autem, quoque, enim et vero, que semper debent subponi.

Torna all'inizio