Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 170


Inducit leges, Salomonis verba diserti
Predicat, apparet esse propheta bonus.
Sed leviter potero cognoscere sompnus an hic sit,
Paulini palma percutiendo genas:
Ille repercutiet si me, mox evigilabo;
Si non evigilem, non sopor ullus erit".
Hec dicens alapam Paulino prebuit unam,
Ex qua Paulini labra cruore madent.
Nec mora, Paulinus vice versa percutit illum,
Dans alapam similem, talia verba loquens:
"In paribus causis par ius procedere debet,
Legem quam tuleris cogeris ipse pati.
Quid tamen egisti? Credo quod demone plenus,
Vel rabie nimia, talia, Fulco, facis.
Hoc michi post epulas donum donare volebas,
Discuteret dentes ut tua palma meos?
Numquid detractor aliquis surrexit iniquus,
Dixit de nobis qui mala verba tibi?
Non est prudentis vario sermone moveri:
Est fragilis canne mobilitate frui.

Torna all'inizio