VIII.
Peticio.
Peticio autem ilia oratio dicitur qua aliquid postulare
intendimus.
Narrationum quidem alie fiunt de presenti, alie uero de preterito,
alie de future
Que autem fiunt de presenti, uerba exigunt presentis temporis
dumtaxat, hoc modo: uestre quidem probitati notifico, quod largente
domino prospere ualeo, feliciter uiuo, et temporalibus bonis exubero .
Hec autem narratio tribus modis uariatur. potest enim finale
distinctionis uerbum in participium presentis et preteriti inperfecti temporis
uel in gerundiuum suum uel in infinitiuum presentis et preteriti
inperfecti temporis non incongrue uariari. si uero in participium uel in
gerundiuum mutetur, ultimum eius distinctionis uerbum semper oportet esse
uel presentis temporis indicatiui uel infinitiui, hoc modo : uestre notifico
probitati, quod largente domino prospere ualens uel ualendo, feliciter uiuens
uel uiuendo, temporalibus bonis habundo, uel me temporalibus bonis
habundare . si uero prefatum ultimum distinctionum uerbum in infinitiuum
uarietur, siue nominatiuus ille qui ponitur siue qui in uerbo
personali intelligitur in accusatiuum redigendus est, hoc modo: uestre
probitati notifico, me largente domino prospere ualere, feliciter uiuere , et
cetera, hec autem est antiquior et omnino melior presentis temporis
uariatio.
Narratio uero que fit de preterito secundum institutiones uerborum
ipsius preteriti temporis, prout res uidelicet que narratur paulo ante
uel iam dudum facta fuisse recolitur, fieri conuenienter potest in preterito
scilicet inperfecto et preterito perfecto et plusquamperfecto indicatiui
modi, in preterito quoque inperfecto et preterito perfecto et plusquamperfecto
subiunctiui. set quando per subiuntiuum fit narratio,
necesse est semper ut per indicatiuum terminetur, hoc pacto : cum uniuersitatis
auctorem dominum precibus continuis pro tue uite salute postularem,
noui quidem ilium meis fauisse precatibus , cum te incolomem et
sospitem merui reperire .
Potest et hac eadem narratione quedam uarietas fieri, que aliis
quidem melior ac frequentior existit, si uidelicet ultimum distinctionum
uerbum in preteritum perfectum et plusquamperfectum infinitiui mutetur.
et sub eo maxime narratio tota consistit. cum tamen aliis uerbis indiguerit,
congrue adhibeantur ad hunc modum: uestre, pie pater , pietati
notifico, me diuina comitante potentia iam dudum Roma redisse et ibidem
omnia mea uota satis prospere perfecisse , et cetera.
Cum uero fit narratio de futuro, tunc solum indiget uerbis futuri
temporis siue indicatiui siue subiunctiui modi, cum etiam narrationem
per presens subiunctiuum proferimus, earn quidem solum que fit de
futuro aperte notamus, hoc modo : cum ad pielatem uestram me conferam,
et que iussistis fideliter adducam , scio quidem uos negotiis meis honestissime
prouisurum. cuius siquidem narrationis tractatus presertim per futuri
temporis participia fieri habet, hoc modo : uestris, pater karissime, litteris
diligenter intuitis sciatis utique me confestim ad uos uenturum et uniuersa
que mihi iusseritis nee minus mente quam corpore obseruaturum , et similia.
In omni tamen narrationis genere participiis preteriti perfecti et
plusquamperfecti temporis, uidelicet desinentibus in tus uel in sus uel
|
|