Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 185


VII 100

Patri amantissimo et reverendo, venerabili episcopo.., I., domini pape notarius, devotionem pro
munere et reverentiam pro salute.
Quamquam ex eo mihi vos rogandi pro aliquo fiducia non prestetur, quia incognitus vobis facultatem
non habui vestram gratiam promerendi, tamen, quia vobis servire cupio, si possibilitas tribuatur,
et mee persone conferri reputo, quod meis intercessionibus elargiri contigerit homini gratioso,
pateritatem vestram omni, qua possum, affectione deprecor, quatenus dilectum mihi Ambrosium,
latorem presentium, quem suis facientibus meritis vobis commendat apostolice preeminentia sanctitatis,
super collatione competentis beneficii sic vestra disponatis gratia recreari, ut et ego vobis obligatus
ad votiva constituar et ceteri de curia, quibus idem placere studuit per devotionis obsequia
non remissa, super hiis gaudeant et velint haberi vigiles inhiis, que vobis valeant afferre gaudium et
honoris producere incrementum.

VII 101

Petimus, quod, quanto brevius scribimus, tanto latius exauditus scribentis inveniatur affectus.

VII 102

Sinceritati vestre .., latorem presentium, commendamus rogantes, quatenus, si placet, sic recommendatum
habeatis eundem, quod religio gratiam favoris inveniat et debitum rogatoris affectus
assequatur effectum.

VII 103

Amicos, quibus volumus obligari, ut exauditi ab ipsis apto tempore, cum rogabimur, exaudiamus
eosdem, fiducialiter precibus prevenimus. Eapropter amicitiam vestram rogamus attente, quatenus
familiarem venerabilis patris domini R., sancti Angeli diaconi cardinalis, latorem presentium, carum
nostrum, habeatis propensius commendatum, dando sibi liberaliter aliquod bonum munus, quod
letificet cor ipsius ita, quod, quando redibit, se nobis commendet de vestra gratia letabundus, et nos,
quicquid erogabitis ei, persone nostre specialiter ascripturi vobis et vestris exinde constituamur multipliciter
obligati. Quicquid autem donabitis intuitu nostro sibi, rescribi nobis petimus per eundem.

Torna all'inizio