Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 584


omnis populus Romanus cum magno triumpho.
Et quia victoria ista fuit in Sextilibus Kalendis,
posuerunt ei nomen Augusti ab augendo
rempublicam; statuerunt, ut omni anno in
Kalendis Augusti tota civitas habeat festivitatem
illius victorie ad honorem Octaviani
Cesaris, et tota urbs floreat et gaudeat in
tanta festivitate. Hic ritus [pervenit] usque
ad Archadii viri Eudoxie tempus; que
mortuo eius marito remansit cum filio suo
Theodosio parvulo, que viriliter regebat imperium,
ac si vir eius Archadius viveret. Inspirante
divino nutu et negocio rei publice
ivit Ierosolimam, sepulchrum Domini et alia
sanctuaria visitatura. Inter multa negocia
rei publice cumprovinciales e detulerunt ei
ingentia munera. Et cogitavit non alibi
eas catenas poni, nisi ubi beati Petri corpus
requiescit in pulvere. Veniens autem Romam
in Kalendis Augusti vidit illum antiquissimum
ritum paganitatis a populo Romano tam
celeberime fieri in Sextilibus Kal., quem
nullus Romanorum pontificum removere
potuit; aggressa est papam Pelagium et senatores
et populum, quatinus hoc munus, quod
petere vellet, ei concederetur. Cui diligenter
condonare promisserunt. Regina vero dixit:
Video nec tam sollicitos in Sextiles festivitates
in honorem imperatoris mortui Octaviani
pro victoria quam fecit contra
Egyptiis. Rogo vos, ut michi donetis honorem
imperatoris mortui Octaviani ad honorem imperatoris
celestis et apostoli Petri, cuius
catenas a Ierosolimis adduxi. Et sicut ille
liberavit nos ab Egyptiaca servitute, ita ille
imperator celestis liberet vos a servitute
demonum. Et volo facere ecclesiam ad honorem
Dei et beati Petri ibique ponere catenas;
quam ecclesiam et domnus apostolicus dedicet
in Kal. Augusti, et vocetur Sanctus
Petrus ad Vincula; ubi domnus apostolicus
annualiter in hac ecclesia missarum sollempnia
celebret; et sicut beatus Petrus ab angelo
fuit [a vinculis absolutus], ita Romanus

Liber de temp. Add. </H4>
et omnis populus Romanus cum magno triumpho.
Et quia victoria ista fuit in Sextilibus
Kalendis, posuerunt ei nomen Augusti ab
augendo rem publicam, et statuerunt, ut omni
anno in Kalendis e Augusti tota civitas habeat
festivitatem illius victorie ad honorem Octavianie
Cesaris Augusti, et tota urbs floreat
et gaudeat in tanta festivitate. Hic ritus
pervenit usque ad tempus Archedii viri
Eudoxie; mortuo eius marito remansit cum
filio suo Theodosio parvulo, que viriliter regebat
imperium, acsi vir eius Archadius viveret.
Inspirante divino nutu et negotio rei publice
ivit Ierosolimam, sepulchrum Dei et alia sanctuaria
visitavit. Inter multa negotia rei
publice et provinciales detulerunt ei ingentia
munera; inter que quidam Iudeus attulit ei
catenas illas Petri apostoli, quibus ligatus
fait ab Herode in carcere sub quatuor quaternionibus.
Quas ut vidit regina, letata est
super omnia alia munera. Cogitavit non alibi
eas catenas poni, nisi ubi beati Petri corpus
requiescit in pulvere. Veniens autem Romam
in Kalendis Augusti vidit illum antiquissimum
ritum paganitatis a populo Romano tam celeberime
fieri in Sextilibus Kal., quem nullus
Romanorum pontificum removere potuit;
agressa est papam Pellagium et senatores
et populum, quatenus hoc munus, quod petere
vellet, ei concederetur. Cui diligenter condonare
promiserunt. Regina vero dixit: ‘Video
vos tam sollicitos in Sextiles festivitates in
honorem imperatoris mortui Octaviani pro
victoria, quam fecit de Egyptiis. Rogo vos,
ut michi donetis honorem imperatoris mortui
Octaviani ad honorem imperatoris celestis et
apostoli eius Petri, cuius catenas a Ierosolimis
adduxi. Et sicut ille liberavit nos ab Egyptiaca
servitute, ita iste imperator celestis
liberet nos a servitute demonum. Et volo
facere ecclesiam ad honorem Dei et beati
Petri ibique ponere catenas; quam ecclesiam
domnus apostolicus dedit et in Kal.
Augusti, et vocetur Sanctus Petrus ad Vinpopulus


Torna all'inizio