Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 43


Habuit enim unaqueque proportiones suas. Inchoata namque prima
etate creatus est primus homo, et expulsus protinus de paradiso;
unde tam ipse quam et filii eius intermiserunt cantare alleluia, magisque
pro alleluia, antiphonis uti ceperunt. Ubi autem Deus iustus
et pius, cuius «omnes vie misericordia, et veritas», placari cepit, et
septimus Henoc ambulavit cum Domino, versus est timor in spe,
et antiphona in alleluia, eo quod se confiderent redire posse ad patriam
unde expulsi fuerant. Et nichilominus, addiderunt cantare
laudes Domino in die prosperitatis sue cum timore, ne forte elati
caderent sicut primus homo, confortantes seipsos in nocte miseriarum
ad cantandum alleluia, et comprimentes se in die prosperitatis
ad cantandas antiphonas, experimento noscentes et in corde iugiter
conferentes, quod et adversitas vite buius convertatur in gaudium
et prosperitas quam celerius in merore. Reputabant ergo in corde
suo illud quod cantatur in psalmis: «servite Domino in timore, et
exultate ei cum tremore». Septies autem cantant laudes in die qui
de tenebris erepti sunt, quia septem sunt munera Spiritus sancti
que illuminant animam, et septem nichilominus tenebrarum caligines
que a luce fugantur.
20. Sex autem psalmi, qui cantantur in tenebris, per sex bella
spiritalia distinguuntur, cum singulis prosternitur hostis, sive vitium
gule quod designatur in Egyptiis, sive passio iracundie que designatur
in Philisteis, sive appetitus inanis glorie qui designatur in Siris,
sive spiritus superbie qui designatur in Assiriis, sive spiritus luxurie
qui designatur in Chaldeis, sive spiritus invidie qui designatur
in Grecis. Verumtamen, in primo nocturno, agitur prelium contra
opera vitiorum istorum, cum desistimus facere quod precipiunt, resistentes
illis omni conamine et cohortantes nos invicem ad pugnam,
quod est cantare antiphonas. Deinde instruitur fides nostra, ut credamus
Deum Trinum, quod designant tres lecciones hyemales, et
unum quod signiflcat una simplex leccio estualis. Qui ergo legunt
illas, predicatores sunt, qui cantant responsoria, fideles qui bene credunt

Torna all'inizio