devotioni fidelium satisfaciens, ad communem utilitatem recitanda  
legivo sanctę ęcclesię tradidisset. Nobis autem  
in angusto cellulę angulo residentibus utilius erat, sicut proposuimus,  
propria peccata ad mentis oculos assidue revocare, quam alienę 
virtutis hystoriam texere; magis expediret commissi reatus  
tenebras plangere, quam splendida sanctitatis insignia imperitis sermonibus  
offuscare. Verumtamen cum ad sepulchrum eius ex longinquis  
terrarum partibus toto anno maximeque in eius festivitate  
fidelium multitudo conveniat, miracula per eum divinitus  
facta conspiciat, audire vitę eius hystoriam desiderabiliter  
quęrat, sed utpute quę non sit, audire non valeat; non inrationabiliter  
pertimescimus ne celeberrima eius fama, quę adhuc populi  
totius ore depromitur, labente curriculo temporum, de memoria  
hominum pęnitus deleatur. 
Quapropter hoc timore compulsus multorumque fratrum  
precibus et germana karitate devinctus, quod de predicto mirabili  
viro ab egregiis eius discipulis didici aggrediar Deo auctore  
describere, vitęque eius initium, cursum et finem, nimirum imperitus  
homo, non hystoriam texens, sed quoddam quasi breve commonitorium  
faciens, quibuscumque temptabo litterarum apicibus  
exarare. Hoc autem unum in primis lectorem meum nosse  
desidero, quia non multa per eum facta miracula in hac ego descriptiuncula  
colligam, sed potius quod ad ędificationem omnimodis  
attinet, conversationis eius ordinem referre contendam. 
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
  
 
  |