et, in domo Domini abiecti, hominem super capita vestra
imponi voluistis. hec quidem cum su[m]mo desiderio inchoastis
a regnum Dei cum fructu iusticie acquirere valeatis; sed si quod
cepistis in sancto proposito decertantes ad perfectum finem perducere
satagatis, si stabiles in fide, spe robusti fueritis, si instituta
sancte regule et sanctorum patrum precepta implere studueritis, si
bona que vobis optatis aliis eciam ipsi feceritis et dileccionem Dei
ac proximi casto amore exhibueritis, sanctorum quoque gesta pia
fide legeritis, credite quia eterna premia sine fine possidebitis.
Obsecro autem vos, karissimi, ut intentis auribus audiatis qualiter
aut per quos celi Dominus hac monasterium Beati Vincencii
instititere dignatus est. hec que dicturus sum, omnia ex ordine
retulit michi Petro presbytero et monacho benignissimus pater
dominus abbas meus Taso et ut scriberem precepit, quatenus perfecte
conversacionis exemplum mancat posteris et per annos singulos
a fratribus eorum memoria dignissime celebretur.
TRES fuerunt viri religiosi fideles, famuli Christi, a Deo vocati
atque electi, nobili ex genere orti, Beneventani cives Paldo
venerabilis consobrinus Tasonis et Tatonis germanis fratribus.
hii tres pari devocione, uno in Christo corde firmati ceperunt
querere beatitudinem paupertatis ut caduca perfecte respuerent et
perituram renunciarent gloriam mundi, secreto simul consiliati ne
cuiuslibet proximi, sicut solet, impedimentum paterentur parentis,
dixerunt se Romam pergere velle et beati apostolorum principis
Petri precibus se commendare; sed tale inter se firmaverunt con-silium
ut ad Galliirum provincias exinde occulti transirent et, di-
visi per singulas Francorum patrias, omni hu, - mano solacio destituti,
singuli regulares monasteria quererent, ubi in Dei servicio stabi-
liter permancrent subiecti, nee quisquam sciret si fuissent servi
aut ingenui. tunc occulte pauperibus dispercierunt quod possiderunt,
|
|