Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 27

libro I


ut: 'Iustis dabitur regnum Dei', (14) vel ex duabus monosillabis
et bissilaba fiat idem, ut: 'Exaudiri meretur petitio si est
iusta'. (15) Et nota quod urbanius est ut precedentis distinctionis
dictio finitiva penultimam sui corripiat et suam producat
penultimam sequentis clausule dictio finitiva, hoc modo: 'Res
que malo sunt inchoate principio, infelicem exitum sortiuntur'.
(16) Potest tamen fieri e converso, ut si dicam: 'Indignus est amicitie
dignitate qui amicum diligit sue tantum commoditatis intuitu'.
21. (1) DE DIVERSITATE DISTINCTIONUM.
(2) Et quia sepe fecimus de distinctionibus mentionem, cum
nulla possit oratio placere, si fuerit indistincta, ideo quid sit
distinctio videamus. (3) Distinctio igitur est unius clausule integrum
membrum, dictiones digna ordinatione contexens et
sententias a nexu dubitationis expediens. (4) Et hec thesis grece,
sed latine dicitur positura.
(5) Tres autem sunt species distinctionum, scilicet dependens,

Torna all'inizio