Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 103


mortem autem crucis ». in qua scilicet humanitatis forma
conversatus inter homines per omnia ut homo, excepto peccato,
iter eis ostendit, quo ad derelicta gaudia, repedare possint. Si autem
quod sit hoc iter inquirimus, Dominum in evangelio dicentem
adtendamus. ait enim: « Ego sum via, et nemo venit ad Patrem
nisi per me ». ecce audivimus iter, per quod patriam
repetamus. videamus nunc quibus modis ad ambulandum gressus
dirigamus. « Qui », inquit Iohannes, « dicit se in Christo manere,
debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare ».libet autem
intueri, que sint hec Christi vestigia, qui gressus, quibus in carne
ambulavit pro nobis. ut cetera taceam que evangelici plenitudine
narrantur de baptismo ad temptacionem ac ieiunium, de ieiunio
ad predicacionem, de predicacione ad obprobria, de obprobrias
ad flagelli, de fiagellis ad sputa, de sputis ad cruccin, de
cruce ad sepulchrum pervenit. hii etenim sunt gressus Dei in
terra de quibus Psalmista ait : « Visi sunt gressus tui, Deus, ingressus
Dei mei regis ». hos imitandos esse denuncians
Petrus ait fidelibus : « Christus passus est pro nobis, vobis relinquens
exemplum ut sequamini vestigia eius ». his se passionibus
sequi ipsa via insinuat dicens: « Si quis vult post me
venire, abneget semet ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur
me », et Paulus ait : « Michi autem absit gloriam
nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem michi mundus
crucifixus est et ego mundo »; « Hii gressus artam et angustam
ingrediuntur viam, que ducit ad vitam »; « Hii ambulant
super aspidem et basiliscuni et conculcant leonem et
draconem », in Ins ambulaverunt apostoli, hos martyres atque
confessores sunt subsequuti, hos per gressus perfecti incederunt

Torna all'inizio