Salimbene de Adam: Cronica

Pag 712


De papa Gregorio decimo, qui ibat Lugdunum ad concilium faciendum.
Anno Domini MCCLXXIII, indictione I, in XXVIIa die mensis
Septembris, scilicet in festivitate sanctorum Cosme et Damiani,
venit dominus papa Gregorius decimus in civitatem Regium cum
cardinalibus suis et hospitatus fuit ad monasterium Sancti Prosperi,
et sequenti die ivit Parmam. Festinabat enim ire Lugdunum
ad concilium faciendum. Iste Gregorius fuit vir magne
religionis, amator pauperum, largus, benignus super omnes, multum
misericors et mansuetus. Hic, cum archidiaconus esset Leodiensis
ecclesie et devotionis causa ivisset ultramare, ibidem existens,
in palacio Viterbiensi in papam eligitur a cardinalibus. Hic fecit
unam ordinationem, videlicet ipsorum cardinalium, quam plurimum
laudabilem, quia honestas et valentes personas assumpsit.
Hic, tertio sui pontificatus anno, pro utilitate Terre Sancte,
quam personaliter visitare intendebat, Lugdunum sollemne celebravit
concilium, et inceptum fuit prima die Maii. In quo Grecorum
et Tartarorum sollemnes nuntii interfuerunt, Greci ad unitatem
Ecclesie reditum promittentes; in signum cuius Spiritum
Sanctum confessi sunt a Patre Filioque procedere, symbolum
sollemniter in concilio decantando. Nuntii vero Tartarorum infra
concilium baptiçati ad propria redierunt. Numerus autem prelatorum
qui fuerunt in concilio sunt quingenti episcopi, LX abbates
et alii prelati circiter mille. Hic in concilio multa bona constituit,
videlicet pro subsidio Terre Sancte, pro electione summi
pontificis et pro statu Ecclesie universalis. Et eodem tempore
ad dictum concilium electus fuit comes Rodulfus de Alamania in
imperatorem Romanorum per electores imperatorum. Huius tempore,
Rodulfus rex Romanorum et rex Francorum cum multis
baronibus pro subsidio Terre Sancte crucesignati fuerunt. Hic
papa fuit mire experientie in secularibus nec intendebat pecuniarum
lucris, sed pauperum elemosinis. Mortuus est Aretii et
sepultus ibidem. Cepit anno Domini MCCLXXII et sedit ab electione
sua annis IIII et diebus X; et cessavit papatus diebus X.

Torna all'inizio