Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 178


laudabilis. nisi supposito aliquo turpi. Si quis enim videt se
in aliquo turpia egisse, debet dolere et tristari. De turpibus
igitur est tristandum, sed omnis alia tristitia est moderanda,
et vitanda; ut ergo huiusmodi tristitia moderetur,
danda sunt remedia, per quae huiumodi tristitia vitari
possit. Videtur autem Philosophus tria remedia tangere,
per quae tristitia vitatur; videlicet, virtutes, amicos, et
considerationes veritatis. Per virtutes enim vitatur tristitia:
quia (ut vult Phil. 9 Ethicor.) Mali et vitiosi seipsis
non gaudent. non enim inveniunt unde delectari possint
in seipsis. Nam mali sibi ipsis inimicantur, et in seipsis
dissentiunt, ut ibidem innuitur. Nam unum ratione iudicant
et aliud passione agunt. Quare cum in seipsis pacem
non habeant, se seipsis non gaudent. Magnum ergo remedium,
et ut in nobis ipsis delectationem inveniamus, est
fugere vitia, et habere virtutes. Secundum remedium est consolatio
amicorum, ut in eodem 9. Ethic. traditur. videtur
enim tristitia esse quoddam pondus aggravans animam.
Sicut ergo in pondere corporali cum multi iuvant nos ad
portandum illud, minus gravamur: sic cum videmus multitudinem
amicorum condolore nobis, alleviamur a dolore
illo, et minus tristamur. Haec enim ratio licet tangatur
9. Ethicor. dicitur tamen fuisse Platonis, nec videtur
usque quaque vera. Nam cum de dolore amicorum sit
dolendum, cum nos dolemus, et videmus amicos dolere,
ut videtur, non debet dolor minui, sed augeri. Possumus
ergo dicere quod cum videmus eos dolere de dolore nostro,
non quia ipsi dolent de dolore nostro minuitur dolor
noster, sed quia videmus eos dolere, adgeneratur nobis
quaedam firma fantasia quod sint amici: et quia delectabile
est habere amicos, delectamur: et delectando, minuitur
dolor noster: quia omnis delectatio, vel totaliter tristitiam
aufert, vel saltem eam minuit. Tertium remedium,
est consideratio veritatis. Nam licet de turpibus
sit dolendum, de bonis tamen fortunae, vel de aliis quae in

Torna all'inizio