Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 152

libro IV


44. (1) DE PARTIBUS QUE RECTIUS IN PRINCIPIO CONCLUSIONIS PONUNTUR.
(2) Conclusio potest a relativo nomine inchoari, ut si dicam: 'Quod si feceritis, me semper ad vestrum habebitis servitium et honorem'; (3) similiter a pronomine, ut si dicam: 'Hoc autem si feceritis, inde magnum commodum recipietis pariter et honorem'; (4) similiter 'alioquin' vel alia pars consimilis ibi poterit permanere cum demostramus quid, nisi precedentia in contrarium fiant, consequatur.
45. (1) CUI VERBO SIT ADIUNGENDA HEC CONIUNCTIO QUOD .
(2) Notandum preterea quod hec coniunctio 'quod' tam indicativo quam subiunctivo coniungitur competenter. (3) Indicativo, cum se habet verbum precedens ad certitudinem, ut: 'Significo tibi quod Bononiam sum venturus' vel: 'Scias profecto quod in proximo me videbis'. (4) Subiuntivo coniungitur quando precedit verbum cuius res est infinita nimium vel dependens, ut verba deprecativa et voluntaria et omnia affectiva, (5) ut: 'Rogo vos quod michi benefaciatis' et: 'Desidero quod oportunitatem vobis habeam serviendi'.
46. (1) QUE DIFFERENTIA SIT INTER 'QUOD' ET 'UT' ET 'QUATINUS'.
(2) Memento tamen quod 'ut' causam respicit remotiorem sed 'quatinus'

Torna all'inizio