bene agit', 'fortis imperator fortiter pugnat'. Licet tamen tam
adiectiva nomina quam adverbia praepostere proferri, exceptis monosillabis
omnibus, ut non ne dum cum. Sed et demonstrativa quoque
et interrogativa adverbia et similitudinis et optandi atque vocandi
semper praeponi debent.
Nota. Sed notandum, quia etiam aliae partes accipiuntur pro
diversis adverbiorum significationibus, et est quando duae pro una,
ut nullo modo, nullatenus; quandoque etiam adverbia loco nomi
num posita invenimus, ut mane novum .
Item alia nota. Item notandum, quoniam adverbia localia discretas
vel communes habent <locorum> significationes; discretas:
ad locum, ut huc illuc, in loco, ut hic illic ibi, per locum, ut hac
illac, de loco, ut hinc illinc; communes vero sunt, ut 'peregre sum',
'peregre habeo', 'peregre advenio', 'peregre transeo'.
|
|