tali pena esse quam omnino non esse. Require in 				c.98r.a 
eodem li. c. …(sic). Verum, quia alii censeant nimis 
acerbum quod Deus tam dure cum parvulis operetur, 
cum videamus eum frequenter cum magnis peccatoribus 
agere valde pie, ideo micior posicio scribitur a 
quibusdam, que magis concordat cum pietate fidei et 
iudicio racionis, dicendo quod parvuli, sine Baptismate 
morientes cum originali culpa, eternaliter sunt privati 
visione divina, remota omni alia pena.Verum, quia 
in carne sit feditas, ponuntur in vili loco, scilicet infernali, 
sed, non habuerunt actualem delectacionem peccati, 
nullius alterius pene acerbitatem senciunt. Hunc 
modum approbat Magister Sentenciarum1 et communiter 
alii Doctores fidei. Ideo teneo ad raciones adductas 
pro ista opinione ad Augustinum, qui videtur contrarium 
dicere in preallegato li. de Fide ad Petrum. Respondit Bonaventura 
dicens, super secundo li. Sentenciarum, quod 
Augustinus, in illis verbis, non intendit dicere quod parvuli 
sensibiliter crucientur, sed ad extirpandam illam heresim 
que dicebat parvulos ab omni pena inmunes esse. 
Et dicit quod hunc intellectum apertissime declaravit quando 
in Enchiridion dixit eorum penam esse mitissimam. Require 
c. inmediate precedens.
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20 
  
  
 
  |