experiri, quam valide istae quas equas nominas praevalent calcitrare; ubi sic
tui dispersa sunt ossa germani quemadmodum vilis iumenti in mediis pratis". His
auditis, Gepidi confusionem ferre non valentes, vehementer in ira commoti sunt manifestasque
iniurias vindicare nituntur; Langobardi econtra parati ad bellum, omnes ad
gladiorum capulos manus iniciunt. Tunc rex a mensa prosiliens, sese in medium obiecit
suosque ab ira belloque conpescuit, interminans primitus eum puniri, qui primus
pugnam commisisset; non esse victoriam Deo placitam, dicens, cum quis in domo
propria hospitem perimit. Sic denique iurgio conpresso, iam deinceps laetis animis
convivium peragunt. Sumensque Turisindus arma Turismodi filii sui, ea Alboin tradidit,
eumque cum pace incolumem ad patris regnum remisit. Reversus ad patrem
Alboin, eius dehinc conviva effectus est. Qui dum cum patre laetus regias delicias
caperet, ordine cuncta retulit, quae illi aput Gepidos in Turisimodi regia contigissent.
Mirantur qui aderant et laudant audaciam Alboin, nec minus adtollunt laudibus Turisindi
maximam fidem.
25. Hac tempestate Iustinianus augustus Romanum imperium felici sorte regebat.
Qui et bella prospere gessit et in causis civilibus mirificus extitit. Nam per Belisarium
patricium Persas fortiter devicit, perque ipsum Belisarium Wandalorum gentem, capto
eorum rege Gelismero, usque ad internicionem delevit Africamque totam post annos
nonaginta et sex Romano imperio restituit. Rursumque Belisarii viribus Gothorum
in Italia gentem, capto Witichis eorum rege, superavit. Mauros quoque post haec
Africam infestantes eorumque regem Amtalan per Iohannem exconsulem mirabili virtute
protrivit. Pari etiam modo et alias gentes belli iure conpressit. Quam ob causam
propter horum omnium victorias, ut Alamannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus,
|
|