est aduerbium, mutat significationem et pro "ualde" accipitur. 14
Plures ergo sunt apud nos prepositiones; et sciendum quod, contra
Grecorum rationem, quedam numquam componuntur, ut
"apud", "erga", "circum", "circa", quedam numquam separantur, ut
"di", "dis", "re", "se", "am", "con", quedam uero, sicut omnes Grece,
componuntur et separantur, ut "incurro in hominem". 15 Habent
etiam quedam cognationem cum localibus aduerbiis, ut "in", "ad
locum" et "in loco" significat; "a", "ab", "e", "ex" similem habent
potestatem, id est "de loco". 16 Est quando prepositio accipitur
loco coniunctionis causalis, ut "propter te", hoc est "tui causa", et
significat DIA Grecam; quando uero PARA, prepositio est (et "ob
augurium" et "per desidiam"). 17 Loco aduerbiorum uel interiectionum
ponuntur et mutant accentum, ut "perpulchra" (pro
"ualde") et "pro tristicia facta". 18 Est quando habent eandem in
compositione et appositione significationem, ut "inuado hostem"
et "in hostem uado", id est "contra"; est quando diuersam, ut "de
|
|