QUAESTIO 1
Hic quinque quaeruntur: 1. Utrum omnium rectarum voluntatum sit tantum
unus finis; 2. Quis sit ille; 3. Quid est intentio; 4. Si sit eadem voluntas quae est
de fine (quae dicitur intentio) et quae de his quae sunt ad finem, quae communiter
voluntas dicitur; 5. Si ex fine voluntas habet bonitatem.
ARTICULUS 1
Utrum sit tantum unus finis rectarum voluntatum
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod rectarum voluntatum non sit tantum unus finis. Caritas enim
qua Deum diligimus, Deus non est, ut in 1 libro, dist. 17, qu. 1, art. 1, ostensum
est. Sed rectarum voluntatum finis est Deus, et etiam caritas, ut in littera ostenditur.
Duae ergo rectae voluntates non in unum finem tendunt.
2. Praeterea, ubi invenitur gradus in referendo res ad finem, ibi non est unus
finis. Sed in tribus personis invenitur gradus dum consideratur relatio rerum ad
finem; unde Hilarius dicit: «Caput omnium Filius est; caput
autem Filii Deus est; et ad unum Deum omnia hoc gradu referuntur». Cum igitur
unaquaeque trium personarum rectarum voluntatum sit finis, ut in littera
dicitur, videtur quod rectae voluntates in plures fines tendant.
3. Praeterea, sicut res naturales habent speciem a forma, ita morales habent
speciem a fine; unde et secundum finem rectae vel pravae sunt, ut in littera
dicitur. Sed rerum naturalium non est una forma. Ergo nec actuum moralium
erit unus finis, ad quem dirigi debeant.
4. Praeterea, illud est finis actionis propter quod actio fit. Sed unusquisque
agens cogitat in agendo de eo propter quod agit. Cum igitur multi rectas actiones
agentes actu de Deo non cogitent, videtur quod non omnium rectarum
actionum finis sit Deus; et ita diversarum erunt diversi fines secundum quod
agentium sunt diversae cogitationes de fine.
5. Praeterea, illud sine quo non fieret aliquid, est propter quod fit illud. Sed
multi sunt qui opera spiritualia non facerent, nisi quaedam temporalia consequerentur.
Ergo illa temporalia quae consequi quaerunt, sunt finis operum
eorum et voluntatum, et tamen non dicuntur in hoc peccare: quia, ut Apostolus
dicit, 1 Corinth. 9, 10, «debet in spe, qui arat, arare», loquens ad litteram in
casu isto. Ergo praeter Deum et caritatem, rectarum voluntatum potest esse
alius finis; et ita non omnes rectae voluntates in unum tendunt.
|
|