Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 89


Alloquium ad regem Rogerium
Ecce domine mi Rex Rogerii libellum istum; nemini potius
destinandum putavimus, quam tibi ipsi, ad cuius quoque gloriam
et honorem editus constat. Quodquidem idcirco fieri volumus,
quatenus gesta famosissime victorie tue sepissime relegens,
memor sis Domini Salvatoris tui Regis Eterni, eique
placere studeas, cuius benefici munere te triumphasse, regnumque
obtinuisse non dubitamus. Cuius etiam propter hoc gratias
agere non cesses, atque cum Psalmista decantes dicens: "Non
nobis, sed nomini tuo da gloriam". Tanto namque perseverantius
firmiusque te regnaturum non ambigimus, quanto ab ipso et
triumphi gratiam et regni decorem te accepisse cognoveris,
quantoque etiam eius imperiis mente te ipsum subdideris. Preterea
tuam precamur magnificentiam, ut labor noster, quem huic
pro honore tuo impendimus opusculo, huiusmodi muneris recompensatione
sublevetur, quatinus, videlicet nobis in Dei servitio
iugiter existentibus, substentationem, quietem, pacem,
seu libertatem continuo prestes; quibus amplius liberius securiusque
divinum exequentes famulatum, pro tua tuorumque filiorum
capessenda salute attentius devotiusque orare debeamus.
Nam si Virgilius maximus poetarum apud Octavianum Imperatorem
tantum promeruit ut pro duobus, quos ad laudem sui
ediderat, versibus, Neapolis civitatis simulque provincie Calabrie
dominatus caducam ab eo recepit retributionem, multo melius
credimus nos apud te his recompensari, que ad divinum peragendum
obsequium poscimus; non tantum quidem pro opusculo hoc,
quantum etiam pro mercede anime tue; nec non et pro Domino

Torna all'inizio