sunt infra comitatum Perosinum et deinceps laborant vel congregant
super ipsas terras quas nobis per cartulam idem Salomon dederat,
nobis tollat, neque prędetur, neque divastet, neque consentiat
ut nos vel illi perdamus de nostris bonis infra unum annum
aliquid supra duos solidos valens; et si fecerit, inquisitus a nobis vel
missis nostris emendet per caput infra dies triginta illi cui factum
fuerit; et si pro anima sua aliquando terram vel vineam in aliqua
ęcclesia dare voluerit, det in ęcclesia Sanctę Marię in Rancione;
et si ita non observaverit, una cum heredibus suis componat nobis
solidos .C., et terram quam in alia dederit ęcclesia, nostra habeat
ęcclesia ad proprietatem sine ulla calumpnia. similiter promisit
et obligavit se Petrus filius Bernardi cum suis heredibus
huic monasterio et domno Berardo abbati. item, Oderisius
comes filius Berardi comitis, et Berardus et Oderisius filii Rainaldi,
una cum uxoribus suis, concesserunt et vendiderunt in hoc
monasterio et domno Berardo abbati res suas et castellum in
Ophiano quod dicitur Montalianum, cuius medietas est de monasterio
Sancti Iohannis in montę Sancti Iohannis, unde receperunt
Prętium librarum .C.; medietatem autem suprascripti monasterii
et quod supervalet ipsa suprascripta res pro animabus suis et parentum
suorum in hoc monasterio; quarum rerum fines sunt: de
uno latere res comitum Marsicanorum et filiorum Arimanni, de
secundo latere res filiorum Tedaldi et filiorum Attonis, a tertio
latere Paganicum quod est res filiorum Guidonis, a quarto latere
rivus qui venit a Cane Mortuo quomodo veniunt in rivum Sancti
Martini, et res huius monasterii, et res filiorum Senebaldi
comitis. item, Nerinus filius Bonohominis concessit in hoc
monasterio et domno B[erardo] abbati unam partem de castello
Luculo quod vocavur Tufus, et de ecclesia Domini Salvatoris,
et de ęcclesia Sancti Stephani sextam partem, et ad roccam de
Licetta .III. casales, et in territorio Marsorum alias res ad Sanctum
Potitum, cum portione de ripa Fucini, et de ęcclesia
|
|