"aer, aeris", "carcer, carceris", "mulier, mulieris", preter habentia t
ante er - uel c , si sunt communia - et "imber" cum suis compositis,
que mutant er in ris , ut "pater, patris", equester, equestris", "alacer,
alacris", "acer, acris", "imber, imbris", "September, Septembris";
sic quoque "celeber, celebris". 66 De quibus tamen seducuntur
"later, lateris", "crater, crateris", "panter, panteris"; "Iupiter"
ad aliud transit "Iouis" (inuenitur tamen "Iupiteris" et" Iupitris");
et "iter, itineris" (quamuis antiquitus "iter, iteris" et "itiner, itineris"),
"accipiter, accipiteris" et "accipitris", "Opiter, Opiteris" et "Opitris";
sic "Maspiter", "Diespiter" et "Mulciber". 67 In ir desinentia
accepta i faciunt genitiuum, ut "uir, uiri", "Treuir, Treuiri", preter
"martyr" et "Gaddir", que sumunt is ("martyris", "Gaddiris"); "ir" uero
et "ab < ad > dir" indeclinabilia sunt. 68 In or sumunt is in genitiuo,
ut "soror, sororis", "equor, equoris"; et si sint Greca, uel neutra,
uel quecumque deriuantur, seu componuntur, a primitiuis
|
|