Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 258


insequitur passiones, minus agit secundum rationem, et
econverso. Illi ergo in quibus minus viget ratio (secundum
quod huiusmodi sunt) magis inclinantur, ut sint
passionum insecutores: pueri et mulieres (quantum est
de se) magis videntur esse insecutores passionum, quam
viri, quia vir est praestantior ratione. sed cum temperantia
(ut supra in primo libro diffusius diximus) ipsas passiones
moderet, ad quas mulieres maxime incitantur;
licet singulis virtutibus secundum modum eis congruum
foeminas pollere deceat, tamen cum tradenda est aliqua
nuptui, potissime inquirendum est, utrum polleat
temperantia, eo quod ad intemperantiam foeminae maxime
incitentur. Decet ergo omnes cives hoc in suis
coniugibus quaerere: tanto tamen hoc decet reges et
principes, quanto intemperantia coniugium ipsorum
plus nocumenti inferre potest, quam intemperantia coniugum
aliorum. decet ergo coniuges temperatas esse.
Decet eas etiam amare operositatem: quia cum aliqua
persona ociosa existat, levius inclinatur ad ea quae ratio
vetat. Nam mens humana (ut innuit Philosophus 7. Politicorum)
nescit ociosa esse. statim ergo cum aliquis
non dat se bonis et licitis exercitiis, eius mens vagatur
circa alia et occupatur cogitationibus turpibus. Patet
ergo ex iam dictis, quale debet esse coniugium, et qualiter
omnes cives, et maxime reges et principes se habere
debent in ducendis uxoribus. Nam priusquam eas
ducant, diligenter debent primo inquirere, qualiter sint
ornatae exterioribus bonis: ut quomodo sint nobiles gerere,
et quomodo per tale coniugium consequi possint
civilem potentiam, et multitudinem amicorum. Secundo
investigare debent, quomodo polleant corporalibus
bonis: ut quod sint magnae statura, et quod habeant
formositatem et pulchritudinem corporalem. Tertia,
quia non sufficit affluere bonis exterioribus, et pollere
corporalibus bonis, nisi adsint ibi bona mentis et animae,

Torna all'inizio