| 5. Praeterea, Apostolus dicit, 2 Tim. 3, 1, quod «in novissimis diebus instabunt
 tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes»; et etiam tempore
 Antichristi magis praevalebit quam nunquam fecerit. Ergo videtur quod per
 passionem Christi non sit virtus daemonis extincta.
 SED CONTRA, Ioan. 12, 31, instante passione dixit Dominus: «Princeps mundi
 huius eiicietur foras». Ergo per passionem Christi principatus sui dominium
 amisit.
 Praeterea, victoris est adversarium a potestate dominii eiicere. Sed Christus
 per passionem victor fuit: Apoc. 5, 5: «Vicit leo de tribu Iuda». Ergo potestatem
 Daemonibus abstulit.
 Praeterea, diabolus per peccatum homini dominatur. Sed Christus per passionem
 homines a peccato liberavit. Ergo et a potestate daemonis.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod potestas Daemonis in duobus consistit, scilicet in
 impugnando, et detinendo devictos. Ex eo autem quod quis impugnatur, nondum
 servus factus est, sed ex eo quod victus est, ut patet 2 Petr., 2, 19. Devicerat
 autem diabolus totum humanum genus in primis parentibus, et eis dominabatur,
 dum eos ad hoc secundum suum votum deduxerat ut nullus paradisi ianuam
 introiret: devincit etiam unumquemque singulariter, dum eum ad peccatum
 inclinat, quia «qui facit peccatum, servus est peccati»; Ioan. 8, 34.
 Potestatem igitur diaboli qua victos detinet, Christus per passionem ex toto amovit
 quantum ad sufficientiam, licet non quantum ad efficientiam nisi in illis qui
 vim passionis suscipiunt per fidem, caritatem, et sacramenta: et per hoc dicitur
 dominium diaboli evacuasse. Sed potestatem qua impugnat, non ex toto evacuavit,
 sed debilitavit, dum ipsum hostem vicit, et hominibus auxilia multa ad resistendum
 tribuit, sicut sacramenta, gratiam abundantiorem, et alia huiusmodi.
 AD OBIECTA
 Ad primum igitur dicendum, quod quamvis ante passionem Christi non posset
 cogere liberum arbitrium, sicut nec modo, tamen poterat magis inclinare,
 inquantum homo erat debilior ad resistendum.
 Ad secundum dicendum, quod hoc quod homines in rebus et personis affligit,
 vel est ex merito culpae ipsorum, vel ad probationem iustorum, et exercitium
 patientiae ipsorum; et non est ex insufficientia passionis Christi.
 Ad tertium dicendum, quod quamvis modo tentet sicut et ante, non tamen ita de
 facili superat, inquantum homo plura remedia habet.
 Ad quartum dicendum, quod hoc quod idolatrae adhuc manent sub servitute
 daemonis, contingit ex hoc quod auxilia quae sunt ex passione Christi, accipere
 negligunt.
 | 
 |