sua in aqua[m], vidit illam testudo; et accipiens testudo ficum
comedit illam. Et cum placeret symeo sonus casus ficus in
aquam, proiciebat vnam post aliam. Testudo autem accipiens
comedebat illas, nec sciebat quod symeus ipsam proijceret.
Et educens testudo caput de aqua respexit symeum, et symeus
ipsam, et stupefacti ad inuicem, voluerunt simul associari.
Et firmato federe inter se, habitabant simul.
Stans itaque diu testudo cum eo oblita est redire ad suam
domum, nec apposuit curam de sua vxore, vt ad ipsam
redire affectaret. Et videns vxor sua quod non rediret ad eam,
facta est tristis et multum doluit, annunciauitque hoc cuidam
socie sue, et ait ad eam socia sua: Nequaquam dubites
de tuo viro; audiui enim quoniam est in tali littore maris in
societate cuiusdam symei, et comedunt et bibunt et gaudent
simul, et propter hoc ad te non rediit. Nunc vero ne cures de
ipso ex quo tui oblitus est, et vilis [in] suis oculis reputeris,
quemadmodum et tu ipsum in oculis tuis. Verumtamen,
si poteris inuenire argumenta contra illum qui ipsum a te
separauit, donec illum perdas, sapienter vt vir tuus non percipiat,
facias. Et ait ei: Quomodo faciam hec? Cui illa dixit:
Volo ne comedas nec bibas nisi parum, et exponas te soli et
ventis. Postea adueniente tuo viro, indicabo tibi consilium.
Illa vero (non) curauit facere quod eius socia sibi consuluerat:
comedebat et bibebat parum, et stabat ad solem et ventos,
donec exsic[c]ata est cutis eius vt lignum aridum, et
extenuata est facies eius.
Post hoc vero recordatus vir eius familie redijt ad domum
suam, et inuenit eius vxorem iam consumptam et
ex carne sua extenuatam, et cum quereret ab ea de sua infirmitate,
illa non respondebat ei verbum, sed ostendebat se
iracundam contra ipsum. Et respondens, eius socia ait ei:
|
|