Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 924


est; quia per virtutem quam modo habet, potuisset per mille millia annorum
durasse. Sed quia hanc virtutem a se non habet, sed ab alio, tunc ex hac virtute
incepit sua duratio quando haec virtus data est sibi.
Ad sextum dicendum, quod intelligere cum aliquo vel sine aliquo dicitur dupliciter.
Vel hoc modo quod illud etiam intelligatur esse particeps operationis,
sicut organum virtutis visivae simul cum virtute visiva videt, quia videre est
compositi; et sic intellectus omnino sine corpore intelligit, quia haec operatio
non perficitur mediante organo corporali; vel ita quod illud sit obiectum operationis,
sicut visus non potest videre sine colore; et hoc modo etiam intellectus in
statu viae non potest intelligere sine phantasmate, quod se habet ad intellectum
sicut color ad visum, ut Philosophus dicit. Et ex hoc non
ostenditur quod anima intellectiva habeat esse dependens ad corpus, cum operatio
egrediatur ab ipsa absolute. Sed post mortem alium modum intelligendi
habebit, de quo locus erit inquirendi in fine quarti libri.
Ad septimum dicendum, quod vertibilitas in nihil, nihil aliud ponit in creatura
quam dependentiam esse eius ad principium a quo esse habet; adeo quod si
influentia eius cessaret, quaelibet creatura esse desisteret. Sed ex hoc non potest
creatura corruptibilis dici, ut in 1 lib. dictum est, dist. 8.
ARTICULUS 2
Utrum homo in primo statu habuerit necessitatem moriendi.
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod homo in primo statu habuit necessitatem moriendi secundum
corpus. Quidquid enim sequitur ex necessitate materiae, est necessarium necessitate
absoluta, ut in 2 Phys. habetur. Sed corruptio compositi ex contrariis
sequitur ex necessitate materiae. Ergo corpus hominis, quod ex contrariis
compositum erat, simpliciter et absolute erat necesse corrumpi.
2. Praeterea, quod est corruptibile secundum partem, est etiam secundum
totum dissolubile. Sed corpus hominis in primo statu secundum aliquam partem
dissolubile erat: alias cibo non uteretur (praecipue quia est formatus in perfecta
quantitate), cum nutrimentum sit ad restaurationem deperditi. Ergo videtur
quod etiam totum corpus dissolubile foret.
3. Praeterea, ut in 5 Metaph. dicitur, necessitas cibi est de illis sine
quibus non potest esse vita. Sed homo in primo statu habebat vitam cibis indigentem,
ut in littera dicitur. Ergo sine cibis vivere non potuisset; et ita videtur
quod, quantum in se erat, necessitatem mortis haberet.

Torna all'inizio