Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

189


fedam. non igitur attendendum in uxore ad divitias vel
ad pulcritudinem, sed ad morum honestatem, ut scilicet mulier sit
honesta et pacifica, non litigiosa et clamosas, quia, sicut dicit
Salomon, tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
quando vir est in lecto et est magnum frigus, si tectum
perstillaret et stillicidia super eum caderent, plurimum
molestaretur. ita vult dicere Salomon quod mulier litigiosa est viro
sicut stillicidia, que in die frigoris cadunt de tecto, que
inquietant hominem existentem in lecto. refert sanctus Ieronimus
et Seneca quod Socrates philosophus, licet esset sapientissimus,
erat tamen corpore turpis et fedus. iste habebat duas
uxores, que de ipso çelotipe multum erant. dum igitur
quadam die Socrates eas reprehenderet quod de se tam turpi çelotipe
essent, ille indignate in eum impetum fecerunt et per capillos ad
terram trahentes, ipsum verberibus affecerunt. quadam etiam die,
dum una illarum magnas intonationes super eum fecisset, ille
nichil sibi respondere voluit, sed de domo recedens, super quandam
trabem, muro domus sue adherentem, sedere cepit. tunc illa
caldariam aqua plenam accipiens, totam illam aquam super
caput viri effudit. Socrates vero, caput extergens et ad
eam respiciens, dixit: "Ego bene sciebam quod post tonitrua pluvia
sequeretur". cum igitur amici sibi consulerent ut

Torna all'inizio