annuente, Virgilius maximus poetarum extitit l; in qua etiam ipse
volumen suum ingens exametris composuit versibus.
20
Igitur cum Rex Rogerius a parte Orientis urbe hac obsessa eiusdem
captionem diu differendam previdisset, accidit in cor eius
ut, innumeris accitis fossoribus, castrum ingens aggeris circumdutione
munitissimum super eam firmaret; quantinus ibi
incessanter militaribus excubiis sufficienter expositis, ipso quoque
absente, Neapolis vicinius indesinenter ab ipsis constringeretur.
Cum ergo posita super Neapolim obsidione, agger, pro estruendo
castro ipso, terram effodiendo surrigeretur, cepit agger idem, eo
quod ex cemento arido terra egesta labilis esset, huc illucque
submergi; propter quod opus ipsum in vacuum assumptum
fuisse videbatur, nec poterat castrum ipsum inceptum, dum agger
sic submergeretur, ad effectum pertingere. Quo viso proceres ad
Regem mox venientes submissis vocibus conqueruntur: "Incassum
-inquiunt- ad construendum castrum labor iste
assumptus est; quoniam cotidie terram effodiendo agger circumducitur,
qui tamen ad expletionem eiusdem castri non proficit,
quoniam quod pro aggeris erectione fodiendo egeritur, dilabi pro
sui instabilitate non cessat. Quapropter, dimisso hoc opere, aliud
inveniatur consilium quo ad urguendam rebellis urbis superbiam
congruentior prestetur facultas.
21
Item est et aliud omnino lugendum: quoniam nonnulli ex
hac expeditione, qui in loco isto dierum estum canicularium non
ferentes, incipiunt iam infirmari, alii vero intollerabili equorum,
qui pre multa aque inopia siti moriuntur, cadaverum fetore, tabescere.
Sed etiam tellus ipsa, qua consistimus, eo quod cementum
|
|