Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 67


ut res nubes dies. Numero dicuntur ideo esse communia, quia sub
<una> terminatione, quae est es, tam nominativum singularem quam
nominativum pluralem habent. Dicimus enim haec res in singulari numero
et hae res in plurali.
De singularibus numero. Sunt etiam nomina semper singularia generis
masculini, ut pulvis sanguis. Sed quare dicimus haec nomina semper
esse singularia, cum legamus in Psalmis: Libera me de sanguinibus ,
sanguini
et in Evangelio: Qui non ex sanguinibus ? Ad quod dicendum, quod
in illo loco maluit interpres frangere regulam gramaticorum quam reticere
proprietatem Grecae interpretationis. Ceterum sanguis apud Latinos
singulariter semper effertur propter unitatem sui. Similiter pulvis;
res enim ista individua est nec potest habere sectionem, et quoniam
non potest habere sectionem, non potest habere pluralem numerum.
Numquid enim potest esse hoc in loco dimidius pulvis vel in loco
illo dimidius sanguis? Naturaliter enim res ista individua est, et ideo
numeri singularis est. Igitur pulvis vel sanguis quando pluraliter proferuntur,
non proprie sed usurpatione fit hoc.
De semper pluralibus masculinis. Sunt item semper pluralia generis
masculini, ut Manes Quirites cancelli. Manes dicuntur dii infernales
per antifrasin, eo quod minime sunt boni; antiqui enim dicebant
manum bonum. Quirites vero dicuntur Romani a Quirino Romulo, qui
semper asta utebatur, quae lingua Sabinica quiris dicitur. Item cancelli
dicuntur, eo quod canentes celent, et quia ex diversis conficiuntur
rebus, merito semper pluraliter proferuntur.

Torna all'inizio