Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 74


vestro et domino, quia, nisi sicut ego iam credidi, ita et ipse in Christum crediderit, me iam ultra consortem tori habere non poterit". Quid multa? Reversi legati ad patriam, universa que audierant suo regi renuntiant. Qui nichil moratus, cum sexaginta milibus viris Constantinopolym pacifice ad imperatorem venit, a quo gratanter et satis digne susceptus est. Qui cum universis Christum dominum credens, pariter cum omnibus sacris baptismatis unda perfusus et ab augusto de fonte levatus, catholica fide confirmatus est. Multisque muneribus ab augusto honoratus, accepta sua coniuge, letus et gaudens ad suam patriam repedavit.
[27.] Anno ab incarnatione domini sexcentesimo secundo Epyphanius patriarcha mortuus est, qui ecclesiam Gradensem rexit annos V et menses III. Huic successit Cyprianus patriarcha.
[28.] His diebus Constantinus augustus, qui et Constans est appellatus, Italiam a Longobardorum manu eruere cupiens, Constantinopolym egressus, per littoralia iter habens, Athenas venit, indeque mare transgressus, Tarentum applicuit. Qui tamen prius ab solitarium quendam, qui prophecie spiritum habere dicebatur, adiit, studiose ab eo sciscitans, utrum gentem Longobardorum, que in Italia habitabat, superare et optinere possit.
[29.] Circa hec namque tempora Cyprianus patriarcha hominem exivit, qui Gradensem ecclesiam rexerat annos viginti quinque, menses tres, dies viginti. Huic successit Primogenius Romane sedis subdiaconus regionarius.
[30.] Igitur cum servus Dei Constantino augusto spatium unius noctis expetisset, ut pro hoc ipso Dominum supplicaret, facto mane ita eidem augusto respondit: "Gens Langobardorum superari modo ab aliquo non potest, quia regina quedam ex alia provintia veniens basilicam beati Iohannis Baptiste in Langobardorum finibus construxit et propter hoc ipse beatus Iohannes pro Langobardorum

Torna all'inizio