sibi fore cognoscebant. Quocirca, ne per vim ab imperatore 
aliisque Longobardis caperetur civitas eorum, trepidantes, 
exinde qualiter amorem imperatoris eiusque gratiam recuperare 
possent, assidue temptare non cessaverunt. Tandem vero 
multis ab imperatore ipsis prebitis induciis interventu domini 
Conradi fratris imperatoris, ad quem Placentini declinaverant, 
in quadam die Veneris, que fuit undecima die mensis Madii, 
reddiderunt se consules Placentie cum aliquibus suis militibus 
imperatori clarissimo apud Sanctum Salvatorem, qui est 
extra civitatem Ticinensem, cum spatis evaginatis in manibus. 
Et iuraverunt dare imperatori sex milia marchas argenti 
et destruere omnia fossata civitatis sue ac muros civiles et 
recipere potestatem, quam imperator eis donaret, atque 
restituere sibi omnia iura regalia ac dare ipsi omnia castra 
episcopatus Placentie, que vellet. 
Quibus omnibus feliciter actis dedit imperator nobilissimus 
Brixiensibus ac etiam Pergamensibus in potestatem Marchoardum 
de Grumbac, Mediolanensibus vero dominum .…
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |