Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 156

Liber II


certi nihil posse videatur. Haec tamen in omni fere commendatione servanda esse video: primum, ut causas quae nos ad commendandum duxerint, ostendamus; deinde rem ipsam breviter explicemus: tum et possibilem, facilem, commodam, utilem, honestam laudabilemque reddamus. Deinde rationes afferamus, quibus ille ad id faciendum adduci debeat: tum cohortationes et preces adiungamus et, si necesse videbitur, misericordiam commoveamus. Postremo aliquod ei praemium proponamus; denique aliis cum precibus epistolam concludamus. Quae omnia quo pacto facienda sint, quanquam ex superioribus praeceptis magna ex parte colligi potest, tamen quoniam haec adolescentibus scribimus, ut cognitu faciliora sint, paulo altius explicabo. Causam commendationis vel a nostra vel ab eius quem commendamus vel ab eius ad quem scribimus, persona sumamus necesse est. A nostra, quum nos eius quem commendamus, necessitudine, familiaritate, cognatione, officiis adductos esse dicamus. Ab eius quem commendamus, persona causas sumimus, cum eius probitatem, virtutem, doctrinam, nobilitatem, inopiam, calamitatem aut necessitatem aliquam vel a natura vel a fortuna profectam comemoramus. A natura, ut corporis totius vel membri alicuius imbecillitatem; item, aetatis aut sexus infirmitatem aut rerum omnium ignorantiam. A fortuna, ut membrorum aut liberorum aut rei familiaris aut libertatis

Torna all'inizio