Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod liber vitae sit respectu Dei. Psal. 68: «Deleantur de
libro viventium»; Glossa: «Liber viventium est Dei notitia». Sed Deus de se
habet maxime notitiam. Ergo liber vitae est respectu Dei.
2. Praeterea, ipse est fons vitae cuiuslibet. Si ergo est aliorum, quae habent
vitam participative, multo amplius est sui ipsius, qui habet vitam originaliter.
3. Item, videtur quod sit omnium creaturarum. Quia praescientia est omnium.
Sed liber vitae est divina praescientia, ut supra dictum est. Ergo erit omnium.
4. Praeterea, Ioan. 1, 3: «Quod factum est, in ipso vita erat». Sed omnis creatura
est facta. Ergo omnis creatura in libro vitae scribitur.
5. Item, videtur quod sit etiam de malis. Luc. 10, super illud: «Nomina vestra scripta
sunt in caelis», dicit Glossa: «Sive caelestia sive terrestria opera gesserit quis,
per hoc quasi litteris annotatus, apud Dei memoriam aeternaliter est affixus». Sed
gerere terrestria opera est malorum. Ergo cum nihil aliud sit liber vitae quam
reservatio divinae memoriae, videtur quod liber vitae sit etiam malorum.
6. Item, liber vitae ordinatur ad vitam. Sed vita naturae est communis bonis et
malis; vita autem gratiae communis praescitis et praedestinatis. Ergo liber
vitae est malorum et bonorum, et praedestinatorum et praescitorum.
SED CONTRA, illud dicitur esse scriptum in Deo quod habet exemplar in ipso.
Sed mala inquantum huiusmodi, non habent exemplar in ipso. Ergo non sunt ibi
scripta.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod nihil quod sit ibi scriptum, debeat dici inde deleri.
Quia liber vitae est divina praedestinatio, ut dicit Glossa Phil. 4.
Sed a praedestinatione non dicitur aliquis excidere. Ergo nec a libro vitae deleri.
2. Praeterea, liber in quo potest aliquid describi et deleri, est mutabilis. Sed
liber vitae est immutabilis, quia est quid increatum. Ergo non potest aliquis
inde deleri.
3. Praeterea, quod est secundum opinionem tantum, cum sit secundum quid, non
debet enuntiari simpliciter. Sed Glossa super illud Psalm. 68: «Deleantur de libro
viventium», dicit, hoc accipiendum forte tantum secundum spem illorum qui se
esse scriptos putabant. Ergo videtur quod non debeat dici aliquem inde deleri.
SED CONTRA, Exod. 32, 33: «Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo». Sed
multi peccant. Ergo multi delentur.
Praeterea, nullus simul est scriptus in libro vitae et damnatus. Sed multi qui
prius fuerunt scripti in libro vitae, postea damnantur, sicut patet de discipulis
Christi, quibus dictum est Lucae 10, 20: «Gaudete, quia nomina vestra scripta
sunt in libro vitae»: ex quibus tamen multi abierunt retrorsum, ut dicitur Ioan. 6.
Ergo aliqui qui prius fuerunt ibi scripti, delentur.
|
|