Iuxta huius oratorium est sepulchrum domni Urbani II papae, 
satis pulchrum in Vaticano. 
DE ORATORIO BEATAE MARIAE QUOD EST IN VATICANO. 
14. Iuxta sepulchrum domni Urbani est oratorium beatae Mariae 
matris Domini, quod construi fecit Paulus I papa, cuius parietes 
optimo mosibo ex diversis metallis depinxit; ubi et effigiem sanctae 
Dei Genitricis in statu ex argento deaurato depinxit. In 
quo oraculo etiam sibi sepulturam construxit. Quod scilicet 
oraculum propter multa corpora sanctorum quae ibi sepulta sunt, et 
quae ipse, sicut in translatione sanctarum Dignae et Meritae legitur, 
de cimiteriis levans ibi posuit, nam Vaticanum locus ille dicitur, 
aeneis cancellis clausit. Unde usque ad tempora nostra locum illum 
mulieres non intrabant. Hic praenominatus papa Paulus, dum in 
ecclesia Beati Pauli aestivo tempore demoraretur corporali praeoccupatus 
aegritudine, illic vitam finivit, ubi etiam sepultus est. Illicque 
fere trium mensium spatio eius funus humatum permansit. Postmodum 
vero congregati Romani cives et aliae nationes eius corpus 
per flumen Tyberis navigio transfretantes, ad Beatum Petrum cum 
psalmodiae honore deportaverunt et in praefato ab eo constructo 
oratorio eum sepelierunt. Super cuius sepulchrum est scriptum: 
Hic requiescit Paulus papa. 
Qui locus usque hodie dicitur Sancta Maria in oratorio. 
Ante hoc oratorium beatae Mariae, scilicet in Vaticano, est 
quoddam sepulchrum Iohannis cardinalis Sanctae Anastasiae, 
cuius epitafium istud:
  |  
  |