Nostris ergo muniti praesidiis, in omni
prorsus securitate contendite fidei nostrae titulos,
pro qua gladio disceptatis, audacter et militariter,
ampliate, ipsa enim, cujus loricam et
clypeum assumsistis, vobis pro firmo victoriam:
Nos autem victoribus vexilla vestra sequentibus
dignum victoriae praemium pollicemur.
II.
Cum ad deprimendam nostrorum rebellium
et infidelium pravitatem velimus
eos omni commoditate et fidelium participatione
carere, et deceat quod nulla fieri
videatur participatio infidelium ad fideles.
Celsitudo nostra providit, ut nullus nostrorum
fidelium aliqua mercimonia apud Venetianos
et Mantuanos deferre praesumant, ex quibus
praedicti Veneti et Mantuani infideles nostri
utilitatem aliquam consequantur, et sic
quodlibet passagium, per quod mercimonia ibidem
portari possent, die noctuque custodiatur
attente, ut nec spes eis remaneat a nostris fidelibus
quidquam boni posse percipere, a quibus
persecutionem assiduam promerentur. Quare
fidelitati vestrae praecipiendo mandamus, quatenus
omni vigilantia adhibita et sollicitudine
studiosa sic passagium ipsius terrae faciatis diligentius
custodiri, ut nulla inde mercimonia
illuc quoque modo portari valeant. Mandatum
nostrum taliter impleturi, ut studium et
devotionem vestram possimus exinde de bono
in melius non immerito commendare.
|
|