Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 114

libro III


'Dilecte in Christo filie C. Romanorum imperatrici et
semper aguste'. (5) Reges etiam et maiores principes 'illustres'
appellat et cuntis magnatibus dicit: 'Dilecto in Christo filio' (6)
sed minoribus tam clericis quam laicis adiungit 'dilecto filio'
tantum.
(7) In clero autem, si episcopus sit vel supra, dicit: 'Venerabili
fratri'. Si autem fuerit minor prelatus vel presbiter cardinalis
vel diaconus cardinalis scribit ei: 'Dilecto in Christo filio'. (8)
Michi tamen videtur quod cuilibet cardinali debet de iure scribere:
'Venerabili fratri', quia cardinales vicem apostolorum gerunt,
quos fratres Dominus appellavit.
33. (1) QUID IMPERATOR ET ALII MAGNATES RECIPIENTI ATTRIBUANT .
(2) Imperator vocat apostolicum 'sanctissimum in Christo patrem',
sicut omnes debent facere Christiani, (3) sed omnes alios
ad sui iurisdictionem imperii pertinentes, sive clericos sive laicos,
si dignitatem habent, 'dilectos fideles', posito nomine dignitatis,
appellat. (4) Minores tamen simpliciter 'suos fideles' vocat.
(5) At si scribit regibus et magnatibus extra suum imperium
potest eos 'illustres' et quandoque 'amicos' dicere 'spetiales'.
(6) Secundum hanc formam reges et omnes magnates fidelibus
suis scribunt, eos 'dilectos fideles' vel 'fideles' simpliciter nominando.

Torna all'inizio