Hugo Bononiensis: Rationes dictandi prosaice

Pag 55


congruus, quia utrobique repperitur octogonus. ceterum
prosimetrum possumus dicere, quando pars uersifice
pars uero profertur prosaice, ut exempla declarant: Ugo,
patris matrisque loco quem habui semper, quicquid habet
quecumque ualet dat mihi libenter
.
Set de his alias. nunc ad prosaicum reuertamur.
III.
Est autem prosaica oratio a lege metri soluta, ut:
nostra lingua interpretamur .
Quod particione tali congrue diuidimus, cum aliud
tantum prosam, aliud prosam et epistolam dicimus. tantum
prosa, ut dictamen Salustii et Ciceronis. prosa et epistola,
ut Pauli, et que mittuntur amicis uel quibuscunque
mittamus, quibus uiua uoce de re qualicumque non
famur. que quidem duabus pro causis mittuntur, uel propter
legati uidelicet insaniam uel secretorum quandoque occultationem
maxime necessariam.
IV.
Tres autem inuenimus ordines epistolarum, sicut sunt
tres ordines personarum. alie namque suppreme, alie infime,
alie mediocres uocantur. que enim maioribus prelatisque
personis mittuntur, sublimes; que seruis uel
qualibet ratione subiectis, infime; que equalibus uel amicis
conparibus, mediocres appellantur.
V.
In quibus omnibus salutationes in tercia persona positas
congruenter disponamus. et ut aptius quam poneretur
intelligatur nullum ibi uerbum ponatur, sic quod cui

Torna all'inizio