Petrus Damiani: Epistulae

Pag 374


casum mox poetata est Iambi, quae illius erat ancilla dicens: Dominus
meus ignorabat id quod sub pedibus eius iacebat vile lutum, et investigare
temptabat archana caelorum. Ex cuius nimirum vocabulo iambicum
metrum nomen accaepit.
Animadvertant hoc, qui modum suae capacitatis excedunt, et ad ea,
quae super se sunt, superbe temptanda prorumpunt, ne dum adversus
Deum quid loquantur, ignorant incaute se insipienterque locutos, etiam
per illatam sibi dignae ultionis sententiam discant.
Prudentis et honorati apud saeculum cuiusdam diaconi didici narratione,
quod refero. In Bononiae, inquit, partibus, duo quidam viri qui et
amicitiae invicem foedere et compaternitatis, si rite recolo, necessitudine
tenebantur, in convivio discumbebant, quibus in mensam allatus est gallus.
Quod videlicet pulmentum unus illorum arrepto cultello, ut mos
est, in frusta desecuit, tritum quoque piper cum liquamine superfudit.
Quo facto protinus alter ait: Profecto, compater, sic explicuisti gallum, ut
ipse sanctus Petrus, etiamsi velit, redintegrare non possit. Cui mox intulit
ille: Plane non modo beatus Petrus, sed si et ipse Christus imperet, gallus
hic perpetuo non resurget. Ad hanc vocem repente gallus vivus et plumis
undique coopertus exiluit, alas percussit et cecinit, plumas concussit,
totumque liquamen super eos, qui convescebantur, aspersit. Ilico sacrilegium
blasphemae temeritatis digna poena sequitur ultionis. Nam in

Torna all'inizio