Prevalet hoc solo mala sors, quod monstrat amicos,
qui bene, qui male; sic monstrat utramque fidem.
Ut fornax aurum, navem mare, mucro catenas,
sic gravior corda casus amica probat.
Nam citius sotiis sotiabitur unica phenix,
atque lupi citius pace fruetur ovis;
et prius Arthurus veniet vetus ille Britannis,
quam ferat adversis falsus amicus opem.
Job, collata meis, angustia vincitur, inde
quod coniux fuit et trinus amicus ei;
ast ego desertus non illam cerno, nec illos:
me preter nichilum constat habere nichil.
Si Codrus foret hic, essem nunc codrior illo:
nam nichil hic habuit, ast ego plura nichil.
Tot mea sunt quod non sine me regina iaceret:
si foret hoc verum: " Pauper ubique iacet. "
Temporibus cunctis ieiunus prosperitatis,
morte minante, minis asperiora gemo.
Ver dedit inditium, febrem mala contulit estas,
nutriit autumpnus, frigida pascit hiems;
nocte dieque malum me sciphis potat amaris,
ut vigeant in me gaudia nulla mei.
Luce queror, lacrimas fundo, suspiria ructo,
scindo genas, plango pectora, rumpo comas.
Colloquium turbe tamen est solatia luce,
et minuit penas lectio crebra meas.
Nocturna longe minor est angustia lucis,
que mea multimodo corda dolore ligat.
|
155
160
165
170
175
|