Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 18


ubi processu temporis mortuus est. Dictus Casinensis abbas castrum Fractarum recuperat
et Castellum nouum castrum uero Sancti Angeli Theodici, quorum habitatores mala innumera
per se fecerant in terram sancti Benedicti, et per seruientes, quos ad solidos retinuerant,
castrum combusserant Pignatarii, per proditionem optinuit et recepit ad fidelitatem
suam et monasterii Casinensis: quibus tamen dignas pro meritis penas rependit, et sub pretextu
quorumdam uersuum, quos ibidem inuenit, quos hic annectere otiosum non censui,
muros ipsius castri sterni ad solum fecit, et aggeres illius repleri. Uersus enim tales sunt:

Pessimus Alboynus, Landulfus seruus Aquinus
Petrus Roggerus, Philippus ualde seuerus,
Symon et Andreas, Adenulfus ut alter Egeas,
Sunt hii rectores per quos seruantur honores.
Hii dictant bella, cedes, immensa flagella,
Dantes edictum; ueneremurne Benedictum?


Eo tempore dictus Ryccardus Acerrarum comes regnum exire occulte uolens et a facie
fugere imperatoris, relictis Campania et Burgentia munitionibus quas tenebat, proditus a
quodam albo monacho cui se crediderat, captus a iam dicto Dyopuldo est et custodie traditus
carcerali, Cesari assignandus. Qui de Alamannia Guarmaciensem episcopum misit
legatum in regnum, qui Neapolym ueniens cum iam dicto Casinensi abbate Latinis etiam aliis
et Teutonicis, imperiale implens mandatum Neapolis muros et Capue funditus fecit euerti.

MCXCVII. Imperator ipse de Alamannia rediens, assignatum sibi a Dyopuldo rocce
Arcis castellano dictum Acerrarum comitem, cum aput Capuam curiam regeret generalem,
trahi primum ab equo per plateas Capue, et demum uerso deorsum capite suspendi uiuum
iubet. Quem uiuentem post biduum quidam imperatoris ystrio Teutonicus cognomine Follis,
ut ipsi imperatori placeret, ligato ad guttur eius non paruo lapidis pondere, ipsum turpiter
exalare coegit. Tunc imperator ipse generalem toti regno collectam imponit. Tunc
ipse Dyopuldus per imperatorem comes factus est Acerrarum. Tunc etiam Oddo frater
ipsius ad expugnandum roccam Siccam, in qua se Raynaldus et Landulfus de Aquino fratres
contra imperatorem receperant, ab ipso imperatore dirigitur; et ipse se confert in Siciliam
imperator, ubi ad se duci imperatricem iubet. Qua in Panormi palatio constituta, quidam
Guillelmus monachus, qui castellanus erat castri Iohannis, rebellauit imperatori, ad quam
obsidendam cum ipse personaliter accederet imperator, superueniente egritudine abinde
infirmus discedens, sicut Domino placuit, diem clasuit extremum. Et tunc fama discurrente
per regnum, dictus Oddo frater Dyopuldi comitis rupta obsidione rocce Sicce discedit, et se
contulit ad roccam Arcis.

Torna all'inizio