prestet toto suo animo regi fidele consilium, prosperatur
ille rex in vniuersis eius factis, et pacem habebit cunctis
diebus vite sue et ad suum deueniet optatum, quando consilium
exaudit suorum principum et ea que dicunt obseruat et
remittit iram suam, quando eum fatigant verbis, et omnia
recipit facie placabili, quemadmodum fecit Sedras rex Indie
cum suo principe per Helebat vxorem regis. Dixit rex:
Quomodo fuit? Inquit philosophus.
Dicitur quod fuit quidam magnificus rex regum Indie,
nomine Sedras, cui erat princeps quidam nomine Beled. Erat
autem vir prudens et intelligens, denotus voluntati regis et
suis mandatis obediens. Habebat autem dulcedinem verborum
et humilitatem lingue. Quadam vero nocte cum rex iaceret
in lecto, vidit in somno octo somnia, et ex[c]itatus iterum
somniauit eadem somnia. Videbantur enim ei duo pisces
rubei erecti super suis caudis qui stabant ante ipsum et
due aues aquatice volantes post se, et corruerunt in manus
eius; quidam vero serpens transiuit per suum pedem sinistrum;
ipse vero erat sanguine totus inuolutus; et vidit suum
corpus aqua ablui, et quod staret super montem album; aspiciens
assistebat suo capiti columna ignis; item videbat
quandam auem albam fodientem suum caput. Diluculo vero
turbatus est spiritus regis et mandauit vocari ante se viros
cuiusdam ciuitatis doctos in interpretatione somniorum.
Erant autem viri illi eorum quorum antea interfecit duodecim
mil[l]ia virorum bello. Qui cum venissent ante eum,
narrauit eis somnium suum, petens vt illud ei deberent
interpretari. Cui prudentes dixerunt. Magnum mirabile est
hoc, quoniam vidisti visionem quam nemo vidit vnquam; sed
placeat tibi vt omnes congregati prouideamus super interpretatione
somn[i]i, et redeuntes renunciabimus tibi post
|
|