quedam individua molis in cunctis, nec de loco ad locum transiens,
cum unum deseris et aterum petes, qui temetipsum sine
loco et tempore moves. sic, Pater summe, summus et semper
ex te natus Filius, secundum divinitatis sue naturam, virtutem, essenciam,
magnitudinem atque potenciam, totus cum hominibus in
terris, totus tecum erat in celis cum diceret: «Nemo ascendit in
celum nisi qui de celo descendit Filius hominis qui est in celo»
quique perenniter manens id quod aput te erat, semetipsum exinanivit
formam servi in similitudine hominum factus et
habitu inventos est homo, humiliavit semetipsum factus obediens
usque ad mortem, mortem autem crucis. per huius te, beata Tri-nitas,
humanitatis habitum, per huius passionis supplico tormentum,
per huius vulnera [e]t c[i]catrices, per huius deprecor effusionem
sanguinis, in primis ut [t]e [d]omi[n]um Deum meum diligam, te siciam,
te toto corde perquiram, deinde u[t er]ga proximum, iuxta vires
atque mensuram, caritatis iura conservem. [se]d hanc dileccionem
nulli, Domine, prestabis nisi cui prius odisse vicia do[nave]ris.
CONTRA SUPERBIAM. || Obsecro, Domine, ergo, pia et vera
misericordia, solida atque unica spes mea, ut superbie regnum auferas
ab anima [m]ea; horrendum, Domine, pavendumque tam
maximum malum, quod angelos de celo proiecit, quod homines
de paradiso minavit, a quo inicium omnis perdicio sumsit cunctorumque
viciorum caput processit. ipsa nempe est superbia, que
in principio quidem temporis angelum et homines tibi similes fieri
voluit, sed in fine temporis diabolum et homines eciam tibi preferre
satagit, ipsa est que aditum celi, ut angelicos spiritus deponeret,
prima invasit, atque ut homines illuc ascendere prohiberet
obstruxit paveo, Domine, cum ista considero, sed spei fiduciam
resumo cum humilitatem nostri mediatoris perpendo; gracias itaque
tibi amatori hominum, gracias tibi quia humilitas incarnati Verbi
superbiam evicit peremtoris nostri, non quo refuga angelum adiit
unde ceciderat revocaret, sed quo deceptum hominem liberans ubi
necdum ascenderat elevaret. hanc igitur humilitatem cordi meo
|
|