: Statuta insule et ripperie Horte

Pag 86


et ementes ipsi ponderibus et mensuris et tenentes falmas mensuras
et pondera et non halbentes et tenentes mensuram et pondera
veras et vera et eisdem utentes, nec emendo, nec vendendo, si
signum saltim habeant, alicuius castellani, qui pro tempore fuerit
in Ripperia, taliter enim ordinando hominibus de Ripperia
provvidebitur, ut pene digni penam debitam consequantur et
innocentes penam indebitam minime paciantur. "Quo circha,
indempnitati ipsorum universitatis, comunitatis et hominum
provvidere ac predictum statutum mittigare volentes, statuimus et
ordinamus quod omnes mensure et pondera non signate et non
signata signo castellani presentis debeant eiusdem castellani signo
signari et quod postea predicti homines nostri, habentes ipsas
mensuras et pondera, pro eorum uxibus tantum sive aliter pro
emendo vel vendendo signari facere ulterius non teneantur, non
teneantur, nec per hoc penam aliquam incurran, dum tamen ipse
mensure et pondera iuste et bene choequate et iuxta et bene
choequata, ut predicitur, inveniantur et eis non utantur in emendo
vel vendendo; sed si non vere et bene choequate invenirentur et
ipsis uterentur penam in dicto statuto contentam. Mensuras vero
et pondera quibus predicti nostri homines in emendo vel vendendo
uterentur volumus cuiuslibet nostri castellani signo signari, alioquin
incurrant penas predictas, in aliis autem quantum ad orditores
tellarum volumus statutum ipsum in suo robore permanere. Has
autem literas nostras mandamus in libro statorum Ripperie inseri
et de cetero pro statuto observavi; in quorum testimonium
presentes literas fieri iussimus et sigilli nostri munimine robbari.
Datum Novarie MCCCLIIII, VIIa indictione, die XX decembris.
Ego Ioannes de Vasis de Cremona, publicus imperiali auctoritate
notarius ac offitialis et scriba castellanie Ripperie pro suprascripto
fratre Gugelmo episcopo Novariensi, autenticum suprascriptarum
litteram vidi et legi et dilligenter ascultavi, sigillatarum vero sigillo
cere rubee ipsius domini episcopi et presentationi earum interfui
et ad futuram rei memoriam in libro et volumine stututorum
comunitatis Ripperie scribi et apponi feci per Guiscardium notarium
Martini de Feranzono de Orta et me cum meo solito signo
subscripsi in testimonium omnium premissorum.

Torna all'inizio