SED CONTRA, intellectus practicus est contingentium operabilium a nobis. Sed
fides est aeternorum. Ergo fides non est in intellectu practico.
Praeterea, cognitio practica est causa cognitorum. Sed fides non est causa
rerum quae creduntur. Ergo non est in intellectu practico.
Quaestiuncula III
1. Ulterius. VIDETUR quod sit virtus intellectualis. Virtus enim intellectualis est
quae habet pro subiecto intellectum. Sed fidei subiectum est intellectus. Ergo
est virtus intellectualis.
2. Praeterea, articuli fidei, quorum est fides, sunt sicut principia in aliis scientiis,
ex quibus procedit theologia. Sed intellectus principiorum est virtus intellectualis,
ut patet per Philosophum in 6 Ethic. Ergo et fides articulorum est virtus
intellectualis.
3. Praeterea, virtus intellectualis, ut dicit Philosophus in 6 Ethic., est per
quam non dicitur nisi verum. Sed fidei falsum subesse non potest. Ergo fides est
virtus intellectualis.
SED CONTRA est quod Philosophus dicit in 6 Ethic., quod suspicio non est
virtus intellectualis, sicut nec opinio; et eadem ratione nec fides, quae est ex
eorum genere.
Praeterea, virtus est ultimum in re de potentia, ut dicitur in 1 De caelo et Mund.
Sed fides non ponit intellectum in ultimum sui, quia per ipsam intellectus
non terminatur in aliqua visione. Ergo fides non est virtus intellectualis.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod voluntas importat actum
intellectus sicut et actum irascibilis et concupiscibilis. Ad hoc autem quod actus
irascibilis et concupiscibilis sit perfectus, oportet quod non solum sit aliquis
habitus in voluntate vel ratione imperante, sed etiam quod sit aliquis habitus in
irascibili et concupiscibili exequente, ut faciliter actum exequatur; unde et
oportet aliquem habitum esse in intellectu ad hoc quod voluntati faciliter obediat
in his quae sunt supra rationem; et hoc est habitus fidei; et ideo subiectum
fidei est intellectus.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod substantia non sumitur ibi pro essentia, sed
pro forma. Fidei autem forma quodammodo est caritas, ut infra patebit, quae in
voluntate est.
|
|