Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 382

Tomus I


Cap. III.
Panormitanis, felicem statum suum, et
quod de Lombardia rediit in regnum.
Innatum vobis placidae devotionis affectum,
quem vestrarum literarum series perlecta descripsit
ac providi viri vestrae voluntatis interpretes
coram nobis secretius expresserunt,
favorabiliter prosequi, fidelitatis autoritas illa
vos allicit, quam generalitas antiquitus radicavit
in Siculis: et specialiter gratifica
propagavit in vobis. Et licet non expediret
vestrae Serenitatis judicia literis aut nuncio
vel voce depromere, quam servitiorum et
operum rectitudo dilucidat, et gratiam nostris
affectibus actualiter repraesentat eo tamen libentius
ad universitatis vestrae commoditatem
inducimur, quo zelo piae devotionis accensi,
mandatis nostris semper annuitis, et
semper de personae nostrae successibus exquiritis
recreari. Ad hoc igitur, ne dum vos
nostrum timere dominium, ed quod est in
subditis virtus eximia, nostram vos affectuosius
honorare personam probabiliter experimur:
sicque ad nostra vos redditis vota perspicuos,
quod per vos alios tanquam per debitum ac
commoda nostra benevolos invocatis. Ecce
itaque petitionibus vestris, consona votis nostris,

Torna all'inizio